- ANCUS Martius
- ANCUS Martiusquartus Romanorum Rex, nepos Numae ex filia. Latinos bellô domuit, Aventinum, et Martium montem urbi addidit; Ianiculum ponte subliciô urbi coniunxit, Romanorumque limites ad mare usque promovit, ubi et Ostiam condidit. Fertur praeterea primus carcerem instituisse. Α᾿πὸ τȏυ ἀγκῶνος, i. e. a cubite sic dictus fuit, quem incurvum habuisse fertur, ut ait Servius, tales enim ancos appellari, Festus affirmat, ut vidimus. Aliter Constantinus Manasses, v. 1654.Τὴν γὰρ ἀγκύλην τȏυ ποδὸς εἰ̈χε πεπηρωμένην.Virg. Aen. l. 6. v. 815.---- Quem iuxta sequitur iactantior Ancus.Ingenium eius quale fuerit, satis indicat Liv. l. 1. c. 32. Nam de illo: avitae gloriae memor: et, medium er at in Anco ingenium, et Numae, et Romuli memor: et, cuilibet superiorum Regum belli, pacisque et artibus et gloriâ par. Plutarchus ait, περὶ τύχην, conditum Fortunae templum ab hoc Rege, arrogante sibi Romanas victorias. Quae res etiam satis declarat illius iactantiam. Regnavit satis feliciter 24. ann. Dionys. Halicarn. l. 3. c. 9. Flor. l. 1. c. 4. Liv. l. 1. c. 32.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.